|
Article on other languages:
|
Musica (ex verbo Graeco μουσική 'ars Musarum') est ars aut scientia componendi sonos ut animi motum evocet et de more sit canorus cordi.
Definitiones antiquitatis memoriaBoethius docet tres esse musicas: musica mundana, musica humana, et musica instrumentalis: "Tres esse musicas in quibus de vi musicae narratur. Principio igitur de musica disserenti illud interim dicendum videtur, quot? musicae genera ab eius studiosis comprehensa esse noverimus. Sunt autem tria. Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel in tibiis caeterisque quae cantilenae famulantur." (De institutione musica, liber primus, caput II) Isidorus Hispalensis docet: "Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae apo tou mwsqai, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. [2] Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt." Augustinus Hipponensis docet: "Musica est scientia bene modulandi" (De Musica, liber 1.2.2) Non solum cantus, sed etiam carmina instrumentalia, evoluta sunt per saecula. De tubale narrat Moyses; postea harpa, viola, gamba inventae sunt, usque ad instrumenta electronica hodierna. Cantus GregorianusCum de Latina lingua tractamus, non possumus mentionem cantuum quae dicuntur cantus gregoriani omittere. A primissimis Christiani saeculis, cantibus usi sunt Christiani in Deum laudandum; et in occidente, lingua latina ubique diffusa, oriebantur plurimi pulcherrimi cantus qui olim collecti sunt in formam traditam vocatam gregorianam. Plurimi homines magni ingenii alii noti, sicut Venantius Fortunatus, maxime autem ignoti, dederunt vires suas ad hoc corpus formandum. In ultimis saeculis primi christiani millennii, corpus firmabatur, et ita usum est usque ad praesentem diem, variis permissis mutationibus. Adhuc in Ecclesia Catholica Romana norma est cantus in ritibus occidentalibus, et celebratur etiam a hominibus mundanis. Musici classici EuropaeiVide etiamGenera musicaeMusicae multorum generum sunt. Musica Indica, exempli gratia, est genus musicae. In Europa et America, sunt multa genera musicae, e.g. iazzium, musica antiqua, disco, pop, et alia genera.
Vide etiam
Nexus externi
|
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.